# De magia 169

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/169

QVAESTIO II. De causis verorum somniorum. ICTVM est, alia esse somnia falPsa, & alia vera: reiectis igitur falsis, vera contemplemur. Verùm, quia quae sint vera somnia, & quo insigni atque nota internoscantur à falsis, planè Varia de intelligi non potest, nisi verorum somniomnio um rum causas omnes rimemur, & aperiamus tim caupropterea quid ab aliis de huiusmodi cau sis, auctosis creditum & proditum sit, hoc loco do rum sentencere conuenit. Hippocrates in lib. de Intia. Hipposomniis, duo statuit somniorum verorum crates. genera; alterum nominat diuinum, altetum naturale. Diuina somnia, inquit à Deo mitti, & semper memorabiles aliquos casus, insignesque vel ad laetitiam & tristitiam, vel ad foelicitatem & miseriam, sine priuatam, sine publicam, euentus portendere, horum autem somniorum interpretationem, ex vatibus, rerumque diuinarum interpretibus petendam esse. Tale fuisse dicitur somnium Cyri maioris, qui monarchiam Persarum condidit, ad cuius pedes dormientis, sol visus est, terque ab illo appetitus manibus, ter se conuoluens. elapsus est. Quo somnio magi Persarum sapientes, significari responderunt, cum triginta annos, & ita sanè contigit, imperio potiturum.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
