Latin
QVAESTIO II
Benedict Pereira, De magia 172
Unproofread scanNot analysed yet
Primam Deum, qui cum sit rerum omnium scientissimus &prouidentissimus, hominique beneuolus ac beneficus, quo fit homo cau tior, dat ei somniaque sint ipsi futurorum indicia, &eorum, quae agenda ipsi cauendaque sunt, documenta. Alteram causam ponunt fatum, quo cuncta sunt velut aeterna quadam ferie, nexuque colligata: siquidem rerum omnium futurarum, putant Stoici, &antecedentes causas, &praecurrentia signa, tum aliis in rebus, tum etiam in ipsis somniis praemitti. Tertiam causam faciunt naturam animi nostri, quae dinina est: animus, enim hominis, exterioribus sensib. per quietem consopitis, &ab omni actione vacantibus, ipseque negotiis curisque omnibus solutus ac liber, vegetior fit &habilior ad intelligendum, tunc enim clarius praeterita meminit, praesentia sentit, futura prouidet. Porphyrius, veritatem somniorum refert, partim ad innatas animis hominum notiones, &velut insignitas rerum omnium notas, quas ex altera vita detulit animus, ad hoc corpus veniens sed eo vehementer obrutus, atque oppressus, non potest eas vigilantibus sensibus cernere: in quiete verò, clariùs tiùs ei apparent, atque innotescunt.