# De magia 172

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/172

Primam Deum, qui cum sit rerum omnium scientissimus & prouidentissimus, hominique beneuolus ac beneficus, quo fit homo cau tior, dat ei somniaque sint ipsi futurorum indicia, & eorum, quae agenda ipsi cauendaque sunt, documenta. Alteram causam ponunt fatum, quo cuncta sunt velut aeterna quadam ferie, nexuque colligata: siquidem rerum omnium futurarum, putant Stoici, & antecedentes causas, & praecurrentia signa, tum aliis in rebus, tum etiam in ipsis somniis praemitti. Tertiam causam faciunt naturam animi nostri, quae dinina est: animus, enim hominis, exterioribus sensib. per quietem consopitis, & ab omni actione vacantibus, ipseque negotiis curisque omnibus solutus ac liber, vegetior fit & habilior ad intelligendum, tunc enim clarius praeterita meminit, praesentia sentit, futura prouidet. Porphyrius, veritatem somniorum refert, partim ad innatas animis hominum notiones, & velut insignitas rerum omnium notas, quas ex altera vita detulit animus, ad hoc corpus veniens sed eo vehementer obrutus, atque oppressus, non potest eas vigilantibus sensibus cernere: in quiete verò, clariùs tiùs ei apparent, atque innotescunt.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
