# De magia 176

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/176

Prima causa continet aliquam corporis affectionem, quae in ipso corpore praepollet, ac praeualet, vt si flaua, vel atra bilis, pituitosusue humor, aut sanguis redundet, aliudue aliquid vitiatum & corruptum immoderatè iactetur in corpore. Galenus in libro de Praesagiis, quae ducuntur ex somniis, narrat quendam somniasse alterum cius factum esse sibi lapideum, mox autem caepisse illum ea parte corporis fieri paralyticum. Praeterea qui instante crisi sudaturi sunt, saepè somniant se sudare. aut in balneo calidis aspergi aquis, aut in flumine lacuue natare. Illud quoque nonnunquam vsu venit, vt quod dormientes agimus; aut patimur, etiam somniemus, vt qui in somni sudant, aut febri corripiuntur, itidem se affici somnient. Proditum est à Plinio in libro septimo, capite quinquagesimo, P. Cornelium Ruffinum dormientem amisisse visum, idque cum sibi accideret, etiam ipsum sommasse. ALTERA causa somniorum spectat ad aliquem vehementem concitatumque animi affectum & perturbationem, amo hement portem dico, spem, metumque & odium. Nam turbatio. qui ardenter amant, frequenter amores suos somniant: qui timent, minacibus & terrificis in somno visis saepè turbantur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
