# De magia 177

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/177

Huc etiam pertinet vetus consuetudo, & vitae, quam agimus, exercitatio. Piscator enim ferè somniat maria, lacus, flumina, tetia, pisces: venator, nemora, saltus, montes, ferasque: miles turbarum sonitus, fragores armorum, vulnera, sanguinem, caedes. Lepidè quidam apud Theocritum piscator, omnis, inquit, canis panes somniat, & gopisces. Continet eadem haec causa anecedentus vigilantium curas & solicitudiles, & quaecunque nos vehementer premunt, & angunt: quarum rerum, saepissimè in somno, similia visa contingunt. Quamobrem in libro Ecclesiastae, capit. 5. Somnium scriptum est. Multas curas sequuntur soAnnibalis mnia. In hoc genere somniorum, equiItalia vadem reponerem somnium illud Annibastitatem por lis, & proditum, & creditum à multis. Artendens. debat Annibal insatiabili odio Romani nominis, omnique cupiditate perdendi funditus imperium Romanum flagrabat: quò autem faciliùs id perficeret, bellum ex Hispania transferre in Italiam cupiebat, arcem imperij Romam, petiturus. Cum igitur variis super ea re cogitationibus ac deliberationibus aestuaret, visum habuit in somno, mirè proposito suo, votoque respondens.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
