# De magia 178

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/178

Visus ipsi est iuuenis, specie supra humanam, qui se diceret à loue missum ducem ei ad inuadendam Italiam, iussitque ne respiceret, quid retrò & à tergo fieret. Pauidus primò Annibal, non est ausus oculos ab illo quodam deflectere. Sed, prout est humanum ingenium ad vetita pronum, diu temperare oculis non quiuit, respiciensque vidit, horrendum non visu modo, sed etiam dictu ostentum, belluam vastam & immanem, multis circumplicatam serpentibus, quacunque incedebat, omnia proterentem, atque peruertentem: coelum item nigerrimis vndequaque occaecatum nubibus, densosque ac fulguribus mixtos praecipitate nimbos. Attonito Annibali, percontantique ex illo suo duce, quid illud monstri & postenti esset, respondit ille, vastitatem esse Italiae, pergeret ipso porrò ire, quò parabat nec praeterea quicquam inquireret, sineretque in occulto esse fata. Atque hoc quidem somnium ex antegressis in vigilia Annibalis cogitationibus & curis extitit: sed eius tamen somnij veritatem, rei euentus satis superque comprobauit: plus enim mali Annibal Italiae attulit, quàm illo fuerat viso praemonstratum. Tertiam causam somniorum, ego poTertia datestati & calliditati daemonis adiudico. Is monum calenim multa dormientib inspirat, & suggeliditas.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
