Latin
QVAESTIO II
Benedict Pereira, De magia 179
Unproofread scanNot analysed yet
rit somnia, semper insidiosè ac malitiosè, quo videlicet quacunque possit ratione incommodet, ac noceat homini. Esse auQuadam tem quorundam somniorum daemonem architectum, atque effectorem, eò liquet sonia mitti à damoquod ex sacris literis planè intelligitur; obseruationem somniorum adeo exosam esse Deo, vt ea magorum, augurum, &incantatorum maleficiis aggregata, extremis damnetur suppliciis Nimirum non aliam ob causam, vt interpretatui beatus Gregorius in lib. 4. Dialogorum, cap. 48. nisi quia demon plerunque se somniis immiscet, implens noxia superstitione hominum animos, eosque non tantum vanè deludens, sed etiam pernicios è decipiens. Hoc genere somniorum solitum esse olim daemonem gentibus impietate caecis multifatiam illudere, constat argumento Aesculapij Serapidis, &Amphiarai: nam vt apud Philostratum, Pausaniam, &Strabonem scriptum est, templa eorum adeuntibus, qui variis morborum generibus afflicta batur, fama erat tres illos vulgò existimatos, quasi Deos singulorum morborum curationes per somnia praescribere consueuisse. Ex hoc genere fuisse reor H. 6 nonobile illud somnium Alexandri Magni, scriptorum, qui res eius prodiderunt, auctoritate, apud multos fidem promeritum.