# De magia 184

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/184

lector inueniet. Quemadmodum igitur naturale mentis nostrae lumen facit nos euidenter cernere veritatem primorum principio rum, eamque statim citra vllam argumentationem, assensu nostro complecti: sicenim somnis à Deo datis, lumen diuinum animis nostris affulgens, perficit, vt ea som nia, & vera & diuina esse intelligamus, certoque credamus. Rectè igitur illud traditur in libro Ecclesiast. cap. 34. Nisi à Domino missa fuerit visitatio, ne des in somniis cor tuum. ex quo significatur, nonnulla somnia dari hominibus à Deo, animos eo rum mirabiliter visitante. Haec autem Dei per somnia visitatio, si cut ex diuinis literis colligitur, multis & di uersis modis fieri solebat. Nonnunquam enim Deus per somnia turbabat, & terrebat hominem, sicut de Abimelech, & Laban τα τ ενεται ἐπι

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
