# De magia 191

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/191

Quo satis declarat se in omnes humani animi vires ac facultates summum imperium, & efficacitatem habereQuintam causam equidem posuerim, ne vilelicet quispiam existimaret, mortem auente homini omnem scientiam: aut non esse aliam viam rationemque comparandi scientiam, quam per sensum, discursumque ratio nis, & ex antecedenti aliarum rerum cognitione. Auerroris quidem super libello Aristotelis de diuinatione per somnia, in com mentario suo, non audet inficiari prophetiam posse homini accidere, vel in somno, vel per reuelationem, negat tamen ea ratione vel artes, vel scientias speculatiuas pos se vlli contingere. Vna inquit, est natura hominis: vnus igitur duntaxat erit intolligendi, & discendi modus, scilicet internumtiis sensibus, variis item praeceptis experimentis, diligentique ratiocinatione. Nam si praeter communem, & vsitatum discendi modum esset, hic aliter per somnia, vel reuelatio ni, cum is multo sit facilior, atque praestantior, ille alter quo difficilior & laboriosior est, eo magis fuisset superuacaneus, non igitur datus esset homini. DEVS namque & natura nec frustra quicquam faciunt, & de iis, quae possunt fieri quod melius & praestabilius est, nunquam non faciunt. Sic ille.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
