Latin
QVAESTIO IV
Benedict Pereira, De magia 192
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sanè argumentatio, non esset planè infirma, si quisquam diceret, nemo tament nostrum id dicit, modum illum discendi per somnia, vel per reuelationem, aut esse homini naturalem, aut esse frequentem, &vsitatum. Verum haec Auarrois commenta, vt alia eiusdem, de scientia, potentia &prouidentia Dei, &humani animid natura, ex inscitiae diuinarum rerum, &im pietatis fonte redundantia, quam sint inerudita, obtusa, falsaque, satis liquet vel solis exemplis, quae memorantur in sacris literis, Adami. Salomonis, Danielis, multo rumque Prophetarum, quibus multarum rerum scientia subitò data est à Deo: quindi etiam Baselgel, &Oliab, quos in libro Exodi proditum est, subito diuinitus edoctos, Mosaicum tabernaculum, simul cum omnibus eius instrumentis atque ornamentis summa arte perfecisse.