# De magia 195

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/195

QVAESTIO VI. Cur diuina somnia nonnunquam sint obscura & perplexa. Ed cur diuina somnia non semper sint clara, & aperta, sed obscura, & perplexa, & aliarum rerum imaginibus, ac similitudinibus inumbrata, & offuscata, nec aliis tantum occulta, sed etiam iis, quibus dantur, minimè conspicua, causas rimemur & aperiamus. Dii Gentilium, hoc est Daemones, quia certam futurorum euentuum scientiam habere non poterant, ad significanda futura, dabant illi quidem non rarò somnia, sed obscura tamen, & ambigua, quaeque ad diuersos etiam contarios euentus facilè detorqueri & applicari possent: vt ad quodcunque cecidisset somnium quadrare videretur. Quod si sombia euentis minimè responderent, id non falsitati somniorum, sed interpretum inscitis qui somnia propter obscuritatem & ambiguitatem non ritè essent interpretati, adscriberetur. At verò somnia, quorum auctorem fu ille Deum ex sacris literis cognouimus, sepenumerò distinctè & explicatè tradita sunt, qualia legimus fuisse Abimelech, Labam, Iudę Machaibus col. 4 Machabaei, Salomonis, beati Ioseph, & trium Magorum. Non est tamen negandum quaedam somnia esse data tectè & obscutè, sed hominibus gentilibus: ad eum nempe finem, vt intelligentiam eorum somnio rum, cum non ab aliis, quam à viris sanctis accipere possent, & ipsos Dei seruos honotarent, & summa Deum reuerentia, ac veneratione prosequerentur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
