# De magia 199

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/199

under 18. Deuter. ex 33. posterioris libri Paraomenon, aliisque sacrorum voluminum subes perspicuè intelligitur. Et verò, scire elle futura, quae Deus in sua solius poteolitate posuit, arrogans & impia est curiosis. Putare autem certa futurorum signa contineri in somniis, quae nullam cum reus futuris connexionem & conuenienam habent, fatuum est: parum dixi, planè impium, & stultum est: hoc enim leiguit eiusmodi somniorum obseruatoues, stultis, impiis, & absurdis opinionibus esse infectos, atque deprauatos. Nam, vel sisti putant res omnes futuras, ex naturalibus causis pendere, & hoc falsum est: vel las res quibus libat somniis significari posple, quod planè stultum est: vel futura omnia certò prouideri, & sciri à daemone, quod est perquam impium: vel denique à Deo promiscuè, atque indiscretè per quaelibet somnia, & quibus libet hominibus, praemonstrari futura, quod esse absurdum, nemo non videt.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
