# De magia 20

Benedict Pereira, De magia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/20

Claudia vestalis quò suam castitatem probaret, discinxit se, zonamque naui alligans, eam quo volebat, deduxit. Thucia quoque vestalis quò suam etiam probaret pudicitiam, aquam Tiberi haustam cribro tulit vsque ad capitolium, anno vrbis conditae sexcentesimo nono, vt tradit Plinius li28 capit. 2. Nec possumus inficiari opera Magorum, homines faeminasue inflammari ad libidines, & ad amores ante exosos: cuius rei exemplum affert. S. Hieronymus in vita Hilarionis à nobis supra commemoratum. Quanquam duo illa quae virgines illas vestales egisse diximus, putat S. Thomas in Quaestionibus de potentia, quaestion. 6. artic. 5. etiam ministerio bonorum Angelorum DEO sic volente, castitatis virtutem & praestantiam commendare & probare hominibus, fieri potuisse. CAETERVM plurima Magorum opera esse simulata, fallentia oculos spectantium, nudamque tantùm eorum quae repraesentant imaginem, non autem veram naturam habentia, multi tradiderunt atque compererunt; & ego facilè credo. Tales fuerunt (si tamen fuerunt) admirandae metamorphoses, quas à Vatione proditas commemorat B. Augustin. libro decimo quinto de Ciuitate Dei, cap. 17. & 18.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
