# De magia 200-2

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/200-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/200-2

QVAESTIO VIII. Cuius hominis sit ritè interpretari somnia. D posteriorem quaestionem, qua quaeritur, cuius hominis sit bene interpretari somnia, hunc in modum respondemus. Somniorum quae vim habent ad aliquid significandum, & obser uatione atque interpretatione digna sunt, ea non cuiusuis hominis est interpretari. Tria enim huiusmodi somniorum genera distingui possunt, nam multa sunt naturalia, quaedam humana, nonnulla etiam dinina.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
