# De magia 202

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/202

Ple sertim verò cum diuinorum somniorum significationes, ex solius Dei consilio & vo luntate sint sint institutae, ob idque solius Dei reuelatione, notae hominibus esse possint Quocirca regem Nabuchodonosor somnii sui, quo maximè territus fuerat, sollicitum & anxium, quod eius somnii rationi ex nullo suorum sapientum cognoscere po tuisset, sic affatus, est Daniel, Mysterium, quod rex interrogat, magi. arioli, aruspicis. & sapientes nequeunt indicare regi: sed est Deus in calis reuolans mysteria. Iamblicus existimat diuina somnia ferè non contingere hominibus, nisi aut primo aut extremo somni tempore: videlicet, quia tunc animus hominis aut nondum est cibi potusque vaporibus occupatus, & oppressus: aut iam euanescente somno, vaporumque discusta caligine, ex illis sordibus emer sus animus purior & acrior est ad diuinas illustrationes accipiendas. Quapropter vates, ac somniorum interpretes, in more habebant, ex deferentibus ad ipsos somnia sciscitam quo ea tempore ipsis contigissent: nam si profundo somno accidissent, ea pla nem abiiciebant, rati non esse consentaneum, animo tunc obruto & demerso, dari caelitus somnia: sin autem somnia illis accidissent, exeunte somno, & animo ad suas fun ctiones propè iam expergiscente, tunc ea somnia diuinitus missa Deoque auctore digna iudicantes, ponderanda sibi & interpretanda suscipiebant. Legendus etiam est Philostratus in cap. 14. lib. 2. de vita Apollo nii.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
