Latin
QVAESTIO IX
Benedict Pereira, De magia 204
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim nonnunquam ratio dormientis planè cognoscit res simplices, easque vel componit inuicem, vel disiungit, ratiocinatur, indicat, miratur, noua quaedam inuenit: quin etiam ad se ipse animus conuertitur, &ad su as actiones considerandas, &diiudicandas aciem suam, vimque reflectit, cunctatur haeret, dubitat, secum ipse disceptat, an tunc homo dormiat, nec ne. Haec autem liberum esse tunc rationis vsum, manifestè demonstrant. Non propterea tamen existimandum est, quia in somno interdum soluta est vis rationis, esse itidem perfectum liberi arbitrii vsum. Nam ad plenum &perfectum liberi arbitrii vsum opus est perfecta hominis libertate, hoc est, solutione omnium sensuum, &potentiarum, ita vt sit ipse homo, qui tunt agat, nec aliundè agatur, sitque dominus, sui atque suarum omnium actionum, &in potestate eius sit tunc hoc vel illo modo agere, aut etiam nihil agere: id quod in somno nequaquam euenit.