# De magia 204

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/204

Etenim nonnunquam ratio dormientis planè cognoscit res simplices, easque vel componit inuicem, vel disiungit, ratiocinatur, indicat, miratur, noua quaedam inuenit: quin etiam ad se ipse animus conuertitur, & ad su as actiones considerandas, & diiudicandas aciem suam, vimque reflectit, cunctatur haeret, dubitat, secum ipse disceptat, an tunc homo dormiat, nec ne. Haec autem liberum esse tunc rationis vsum, manifestè demonstrant. Non propterea tamen existimandum est, quia in somno interdum soluta est vis rationis, esse itidem perfectum liberi arbitrii vsum. Nam ad plenum & perfectum liberi arbitrii vsum opus est perfecta hominis libertate, hoc est, solutione omnium sensuum, & potentiarum, ita vt sit ipse homo, qui tunt agat, nec aliundè agatur, sitque dominus, sui atque suarum omnium actionum, & in potestate eius sit tunc hoc vel illo modo agere, aut etiam nihil agere: id quod in somno nequaquam euenit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
