# De magia 205

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/205

QVAESTIO X. De somnio Salomonis, in quo donum sapientiae à Deo promissum ei, & tributum est. CAETERVM nonnihil habet difficultatis, quod legitur in 3. libro Regum, cap. 3. Deum in somno visum esse Salomoni, iussisseque, vt peteretur ab ipso quodcunque omnium maximè optatet: ipsum autem petiisse sapientiam, & prudentiam benè regendi populum, cui praeerat, posthabitis omnibus aliis bonis, quae tamen, principibus huius mundi, super omnia, concupiscenda, & expetenda videntur: eam porrò peritionem vsque adeo placuisse Deo, vt summam ei se daturum sapientiam, & praeterea quae non postulasset bona, cumulatissimè largiturum polliceretur. Ex qua narratione ipsius scripturae, satis intelligi videtur, Salomonem billo somnio solutè ac liberè, non tantùm ratione, sed etiam voluntate esse vsum: neque enim illa eius petitio facta in somno, tantopere Deo placere, tantumque sapientiae munus promereri potuisset, nisi esset ex libera voluntate profecta. Haec difficultas tribus modis posset discuu, ac dissolui. Nam primò quidem re zed sponderi posset, illam Salomonis in somno petitionem, placuisse Deo, non per sesed propter antegressam eiusdem in vigilia similem quandam petitionem, ex qua scilicet illa in somno extitit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
