# De magia 206

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/206

Salomon enim ardentissimè expetierat, & à Deo postulauerat donum sapientiae, ac prudentiae: hanc eius petitionem, Deus illo somnio declarauit fuisse sibi gratissimam, & optatam habituram effectum. Sed haec fortasse cuipiam videbitur nonnihil dura, & contoria responsio. Quocirca subiiciam alterum responsum: posset enim dici, à principio fuisse illud quidem somnium, sed postea Deo mirabiliter operante, conuersum esse in cestasim seu raptum qualis nempè diuò Paulo, & Prophetis saepe contigit: in quo animus Salomonis, licè à corporis, & terum externarum sensu abstractus, & similis dormientium esset, per Dei tamen potentiam factum est, vt solutus, & liber tunc fuerit ad exercendas actiones tum rationis, tum liberi arbitrij, ita vt liberè peteret à Deo Salomon quod vellet, & petendo, quae grata erant Deo, ea quoque mereretur ab ipso consequi. Sed non placet hoc responsum, Mitio nunc examinate, an in raptu & cestasi, perfectus liber arbitrij vsus esse queat: tantum dico, huic responso minimè suffragari diuinam scripturam, quippe, suprà dicto loco narratura visionem illam Salomonis, praefatur, Deum apparuisse Salomoni per somnium, & narrata iam visione, subiungit. Igitur euigilauit Salomon, & intellexit, quod esset semnium. quo perspicuè significatur, illam visionem nullatenus fuisse taptum, vel cestasim, sed totam fuisse somnium, diuinum tamen somnium, scilicet à Deo ad erudiendum docendumque Salomonem datum. Atque duas hasce solutiones propositae quęstiones tradit Diuus Thomas in I. 2. quaestione 113. art. 3. ad 2.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
