# De magia 208

Benedict Pereira, De magia, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/208

Ad extremum, vt exemplo Salomonis appareret & extaret, quanta sit Dei benignitas & munificentia erga seruos suos, quorum optata & postulata non solùm impleat, sed etiam longè superet, & abundanter excedat. Ecce Salomon solam à Deo sapientiam postulauerat, prae hac caeteris bonis, quae hominibus pretiosissima, & charissima sunt, contemptis: cui tamen Deus, & sapientiam supra ipsius votum, & reliqua bona, praeter votum ipsius, largissimè donauit. Verùm haec nostra de somniis disputatio, hunc habeat terminum: vereor enim ne si longius producta sit, molesta & odiosa lectori esse incipiat. Quemadmodum enim somnus, quo ad quietus & placidus est, membra dulcissimè refouet ac recreat, viresque reficit, ac redintegrat, si tamen in eo nimis longa nimisque seria, & grauia contingant somnia, corpus pariter atque animum languefacit, & debilitat: sic omninò cauendum nobis fuit, ne nostra haec de somniis disputatio, praeter modum longa, gratiam perderet legentium, & quam ex ipsa fortasse voluptatem ceperant, in fastidium odiumque conuerteret. BENE

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
