# De magia 21

Benedict Pereira, De magia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/21

de socijs Vlyssis à Circe mutatis in varias bestias, de socijs Diomedis in aues conuersis, de Arcadibus traiecto quodam stagno transformatis in Lupos, de stabulariis quibusdam mulietibus, quas narrat B. Augustinus suo tempore in Italia viatores quibus caseum dabant veneficiis imbutum, mutare solitas in iumenta, eorumque opera ad portanda onera aliquandiu vsas, rursus in ptistinas hominum figuras reformasse. Tale quoque fuit quod Philostratus li. 1. capite 5. tradit accidisse Apollonio: erat enim quaedam lamia quae speciem gerens pulchrae mulieris, simulabat se captam amote cuiusdam Menippi iuuenis formosi, ei velle nubere. Die igitur nuptiis dicato mulier illa conuiuium apparauit lautissimum, maxima auri, argenti, ornamentorum, omnis generis vini & dapum copia instructissimum, quo cùm ingressus esset Apollonius, ad eos qui aderant conversus, inquit: Tantali horios videtis, qui sicut Homerus scribit, apparebant esle aliquid, cùm nihil tamen essent: talem nim esse hunc omnem apparatum existima edebetis: neque enim quae apparet mateta, vlla subest, sed materię duntaxat simulichtum est & imago. Haec autem sponsa, ma est è numero lamiarum, quas aliqui larnas uas aliqui lemures appellant. Sunt ad venerem propensae, humanas carnes vehementer expetunt, venereorum cupidine allicientes eos quos cupiunt postea deuorate.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
