# De magia 211

Benedict Pereira, De magia, PERERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/211

Nos, licèt in praediuit atque vberi versemur argumento; eò tamen breues erimus, quod non omnia quae disputari possent, sed aptiora duntaxat causae firmioraque tracta bimus. Quinque autem erunt huius libri & disputationus aduersus Astrologos cadita: Primò enim docebimus, sacrae & Ecclesiasticae doctrinae diuinationem Astrologicam esse contrariam: Tum ostendemus, Astrologos esse rerum coelestium imperitos: Deinde, diuinatricem istam artem rectae rationi ac philosophiae aduersari demonstrabimus: Adhaec, probabimus, astra non solùm non esse causas efficientes rerum futurarum, verùm nec esse certa signa quae res futuras praenotent ac praemonstrent: Ad extremum, cur nonnulis Astrologorum praedicta sint vera, causas exponemus. INDEX 212 DE DIVINAV. ASTROLOGIA INDEX DISPVTA TIONVM QVAE SINGVLIS IN PRAEDICTIS CAPITIbus explicantur. CAPVT 1. C Ententijs diuina scriptura; antiquis item Ecclesiae institutis & exemplu. rationibus etiam theologicis refelluntur Astrologi. De vanitate oraculorum Apollinis. 3. Cur Damones praedicendo futura sapè fallant. 4. Non posse veritatem Christiana religionis cohaerere cum veritate Astrologia iudiciaria. 3. Quam seuerè olim Ecclesia in istiusmodi Astrologos animaduerteris. 6. De multis perspicuè falsis & impijs Astrologorum sententijs. II.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
