# De magia 216

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/216

DIVINATIONEM A. strologicam diuinae Scripturae, disciplinae Ecclesiasticae, ac doctrinae Theologicae esse contrariam. CAPVT I. §. 1. Sententijs diuinae Scripturae, antiquis item Ecclesis institutis & exemplis rationibus etiam Theologicis refelluntur Astrologi. CLAMAT multis in locis diuina Sciotura certam futurarum rerum pręicientiam & praedictonem, non esse hominum sed ne daemonum quidem, verùm vnius Dei propriam. Quapi opter apud Isaiam cap. 41. ita scriptum est. Annunciate quae ventura sunt in futurum, & sciemus quia dij estis vos: & cap. 44 Ego sum Dominus irrita faciens signa diuinorum, & hariolos in furorem vertens, conuertens sapientes retrorsum, & scientiam corum, stultam faciens: cap autem 47. deridens Deus Babylonios & Chaldaeos syderalibus suis obseruationibus praesidentes. Sta, inquit, cum incantatoribus tuis, & cum multitudine maleficiorum tuorum. in quibus laborasti ab adolescentia tua, si fortè quid prosit tibi, aut si possit fieri forvior. Defecisti multitudine consiliorum tuo rum: stent & saluent te Augures coeli, qui contemplabantur sydera, & supputabant menses, vt ex eis annuntiarent ventura tibi. Et paulò ante dixerat: Sapientia tua & scientia tua, hac decepit te. Hieremias quoque 10.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
