Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 220
Unproofread scanNot analysed yet
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superuentura pariat dies: &,Non est via hominis in manu eius: homo enim proponit, Deus autem disponit. Est namque non modò quorumlibet hominum, sed etiam Regum cor in manu, Dei, &flectit illud quocunque vult. Si igitur ipsemet homo nescit quid futuro tempore facturus sit, quanto minus id scire potest Astrologus? Deinde, ne ipse quidem diabolus certò potest nosse res futuras: si enim futura omnia daemon sciret, nunquam profectò impulisset Iudaeos ad crucifigendum &occidendum Christum Do minum quippe praeuidisset per crucem &mottem Christi, imperium quod tamdiu habuerat in homines, fore labefactandum &funditus euertendum, nec sanè daemon tentaret &infestaret seruos Dei à quibus in tentatione vincitur, ne videlicet propter victoriam tentationum crescente Sanctorum gloria, magis ipse, quae eius est superbia &inuidia, torqueretur. §. 2. De vanitate oraculorum Apollinis.