# De magia 220

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/220

Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superuentura pariat dies: &, Non est via hominis in manu eius: homo enim proponit, Deus autem disponit. Est namque non modò quorumlibet hominum, sed etiam Regum cor in manu, Dei, & flectit illud quocunque vult. Si igitur ipsemet homo nescit quid futuro tempore facturus sit, quanto minus id scire potest Astrologus? Deinde, ne ipse quidem diabolus certò potest nosse res futuras: si enim futura omnia daemon sciret, nunquam profectò impulisset Iudaeos ad crucifigendum & occidendum Christum Do minum quippe praeuidisset per crucem & mottem Christi, imperium quod tamdiu habuerat in homines, fore labefactandum & funditus euertendum, nec sanè daemon tentaret & infestaret seruos Dei à quibus in tentatione vincitur, ne videlicet propter victoriam tentationum crescente Sanctorum gloria, magis ipse, quae eius est superbia & inuidia, torqueretur. §. 2. De vanitate oraculorum Apollinis.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
