# De magia 222

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/222

§. 3. Cur daemones praedicendo futura saepè fallant. QVATVOR porrò ob causas vsu venit in praenuntiando futura falli daemonem. Primò, quia nimis asseueranter affirmat quae pendent ex libero arbitrio hominis, quod cum sit admodum mutabile & ad omnia flexibile & planè liberum, nonnunquam extraordinaria quadam ratione operatur. Deinde, quod nos saepè diuinitùs incitati & adiuti Dei gratia, contra facinus quàm antea facere cogitabamus, & quàm nostro ingenio nosti oque arbitratu facturi eramus. Fit etiam interdum, vt quod daemon agere constituerat & praedixerat, prohibente impedienteque Deo, non possit exequi. Denique multa Deus solet aliquando praeter communem ordinem naturae, praeterque generalem suam & ordinariam prouidentiam agere. Atque his rebus crebrò daemon in errorem inducitur. Quis ergo credet, Astrologos praedicendis futuris rebus veraces esse, cum in eo vel daemones falli saepè contingat? Sed quid ego de daemonibus loquor? Theologi docent, ne ipsos quidem spiritus caelestes ac beatas mentes quae liquidò cernunt & clarissimè vident Deum, tenentque perfectissimam cognitionem caelorum cunctarumque rerum naturalium, certò scire futura quae nimirum pendent ex libro arbitrio, nisi earum rerum Deus singularem ipsis notitiam impertiat.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
