# De magia 223

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/223

Cuius autem amentiae est, Astrologis tribuere quod nec Angelis nec beatis mentibus concessum est? §. 4. Non posse veritatem Christianae religionis cohaerere cum veritate astrologiae Iudiciariae. SED illa in primis fortis est argumentatio. Si Christiana religio & disciplina vera est, vt est profectò verissima, non potest esse vera, nec Christianis probari po test illa opinio Astrologum, vt quam illa vanitatis, falsitatis & impietatis persaepè damnauit : sin autem falsa est doctrina Christiana cum ipsa totum ferè orbem con0gl.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
