Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 224
Unproofread scanNot analysed yet
K 4 pleplexa sit, omnesque propemodum gentes suo imperio subiecerit, &plus mille quingentos annos vigeat ®net in mundo, si omnia quae apud homines fiunt ex coelo proueniunt ac pendent, necesse est tantam hominum ad fidem Christi accipiendam tuendamque propensionem tantumque studium, ex insigni aliqua &praepotenti constellatione prouenire: quare coelum inclinaret &induceret homines ad malum. Si enim fides Christi esset falsa, magis profectò esset falsa &detestabilis quàm alia quaelibe secta: ea namque docet de Deo &rebus diuinis, quae si falsa sunt, nefatiam sanè superstitionem &execrandam impietatem contineant necesse est. At verò, cum via quae ad normam fidei Christianae agitur, sit optima &inculpata, nec laude tantùm sed summa etiam admiratione dignissima, hinc necessariò efficeretur, ab eadem constellatione proficisci bonum &malum: malum quidem, propter falsitatem doctrinae Christianae; bonum autem propter vitae quae ad eius doctrinae regulam informatur &dirigitur, probitatem atque praestantiam. Ad haec, maxima probatio &confirmatio fidei nostrae &clarissimum diuinae prouidentiae argumentum illud est, quaecunque circa Christum Dominum &eius Ecclesiam euenerunt, ea multis antè saeculis fuisse per Prophetas, ad vnum omnia propriè, distincte, explicateque praedicta: si autem eiusmodi praedictio per Astrologiam fieri posset, rueret funditus &ad nihilum reci deret firmissimum nostrę religionis fundamum tum.