# De magia 224

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/224

K 4 pleplexa sit, omnesque propemodum gentes suo imperio subiecerit, & plus mille quingentos annos vigeat & regnet in mundo, si omnia quae apud homines fiunt ex coelo proueniunt ac pendent, necesse est tantam hominum ad fidem Christi accipiendam tuendamque propensionem tantumque studium, ex insigni aliqua & praepotenti constellatione prouenire: quare coelum inclinaret & induceret homines ad malum. Si enim fides Christi esset falsa, magis profectò esset falsa & detestabilis quàm alia quaelibe secta: ea namque docet de Deo & rebus diuinis, quae si falsa sunt, nefatiam sanè superstitionem & execrandam impietatem contineant necesse est. At verò, cum via quae ad normam fidei Christianae agitur, sit optima & inculpata, nec laude tantùm sed summa etiam admiratione dignissima, hinc necessariò efficeretur, ab eadem constellatione proficisci bonum & malum: malum quidem, propter falsitatem doctrinae Christianae; bonum autem propter vitae quae ad eius doctrinae regulam informatur & dirigitur, probitatem atque praestantiam. Ad haec, maxima probatio & confirmatio fidei nostrae & clarissimum diuinae prouidentiae argumentum illud est, quaecunque circa Christum Dominum & eius Ecclesiam euenerunt, ea multis antè saeculis fuisse per Prophetas, ad vnum omnia propriè, distincte, explicateque praedicta: si autem eiusmodi praedictio per Astrologiam fieri posset, rueret funditus & ad nihilum reci deret firmissimum nostrę religionis fundamum tum.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
