Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 228
Unproofread scanNot analysed yet
Iste dicebat quod adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; &homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars: &iustum non faciebat Deus, sed Iupiter: &alia multa sacrilega non parua. Quàm multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quàm multi ab illo emerunt mendacium? quibus dicebamus, Filij hominum vsquequo graui corde, vt quid diligitis vanitatem &quaeritis mendacium? Modo sient de illo credendum est, horruit mendatium multorum hominum interitum: se aliquando à diabolo sensit illectum, conuertitur ad Deum poenitens. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum, capit. 19. quia multi perditi, id est, talium artium homines &doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt, &incensi sunt libri tam multi, vt pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, &summam pretij conscribere. Hoc vtique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperatentur ab illo qui nouit quaerere quod perierat. Perierat ergo iste, nunc quaesitus, inuentus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, vt illis in ignem missis, ipse in refrigerium trausiret.