# De magia 228

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/228

Iste dicebat quod adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; & homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars: & iustum non faciebat Deus, sed Iupiter: & alia multa sacrilega non parua. Quàm multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quàm multi ab illo emerunt mendacium? quibus dicebamus, Filij hominum vsquequo graui corde, vt quid diligitis vanitatem & quaeritis mendacium? Modo sient de illo credendum est, horruit mendatium multorum hominum interitum: se aliquando à diabolo sensit illectum, conuertitur ad Deum poenitens. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum, capit. 19. quia multi perditi, id est, talium artium homines & doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt, & incensi sunt libri tam multi, vt pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, & summam pretij conscribere. Hoc vtique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperatentur ab illo qui nouit quaerere quod perierat. Perierat ergo iste, nunc quaesitus, inuentus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, vt illis in ignem missis, ipse in refrigerium trausiret.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
