Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 230
Unproofread scanNot analysed yet
ipsa quoque fides &Saluatoris nostri aduenius, &omnis Prophetarum la bor, ac Apostolorum in constituendis Ecclesiis praedicatio, inania erunt: nisi forte Christum quoque quis audeat dicere, caelestium corporum vi coactum fecisse quę fecit, passumque fuisse quę passus est, nec eius deitatis potentia sed stellarum virtute cuncta euenisse: his impiis verbis etiam illud conficitur, vt fideles fato ducti in Christum credant: denique, vt vel nullum sit boni &mali discrimen, vel etiam malorum auctor sit Deus: nullusque hominum propter benè vel malè facta pręmio aut poena dignus censeri debeat, nec orationibus, votis, &Dei obsecrationibus locus aliquis relinquatur. Sic Origenes. Eat igitur, nunc Petrus de Aliaco, &isti Astrologiam amplexetur, exosculetur, pręfracteque defendat, atque obnixè conetuream cum philosophia, quin etiam (si Deo placet) cum Theologia consociare atque coniugare, scilicet falsitatem cum veritate, tenebras cum luce, daemonem cum Deo, qui nec veritus est scripto prodere, diluuium Noeticum, &ortum Christi Domini, aliaque summa prodigia &miracula, etiam syderalis scientiae peritia ex astrorum obseruatione praenosci ac praedici potuisse. §. 6. De multis perspicuè falsis &impiis Astrologorum sententiis.