Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 232
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Albumazar scribit, qui Luna loui coniuncta in capite Draconis, Deo supplicauerit, eum quicquid petierit à Deo, certissimè impetraturum id quod Petrus Apponensis expertum se esse confirmat, nam cum vigente illa coniunctione, scientiam rerum a Deo postulasset, ait se post eam di em, magnam sibi factam esse scientiae accessionem, sensisse. Hęc autem &alia eorum similia, quam sunt nefaria, detestanda, &Christianae religioni exitialia? quantumque valeant ad eleuandam, vel potius delendam fidem eorum quę diuina scriptura docet immediatè, supernaturaliter, ac miraculose fieri à Deo, nemo est tam hebes ingenio &tardus intelligentia, vt non clarissimè intelligat. Si quis autem hęc pleniuas atque subtilius scire auet, legat quę in hanc sententiam cam alibi, tum lib. 2 cap. 5. &lib. 5. cap. 11. &inde vsque ad finem eius libri, Picus Mirandulanus diligenter &copiosè tractat. ASTROLOGIAM IVDICIAriam à Philosophia redargui &conuin ci, primò quidem ea ratione, quod istiusmodi Astrologi caelestium rorum sint imperitißimi.