# De magia 232

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/232

Denique Albumazar scribit, qui Luna loui coniuncta in capite Draconis, Deo supplicauerit, eum quicquid petierit à Deo, certissimè impetraturum id quod Petrus Apponensis expertum se esse confirmat, nam cum vigente illa coniunctione, scientiam rerum a Deo postulasset, ait se post eam di em, magnam sibi factam esse scientiae accessionem, sensisse. Hęc autem & alia eorum similia, quam sunt nefaria, detestanda, & Christianae religioni exitialia? quantumque valeant ad eleuandam, vel potius delendam fidem eorum quę diuina scriptura docet immediatè, supernaturaliter, ac miraculose fieri à Deo, nemo est tam hebes ingenio & tardus intelligentia, vt non clarissimè intelligat. Si quis autem hęc pleniuas atque subtilius scire auet, legat quę in hanc sententiam cam alibi, tum lib. 2 cap. 5. & lib. 5. cap. 11. & inde vsque ad finem eius libri, Picus Mirandulanus diligenter & copiosè tractat. ASTROLOGIAM IVDICIAriam à Philosophia redargui & conuin ci, primò quidem ea ratione, quod istiusmodi Astrologi caelestium rorum sint imperitißimi.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
