# De magia 234

Benedict Pereira, De magia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/234

Aristoteles certè Philosophorum omnium facilè princeps, ingenuè fatetur se multarum rerum coelestium non exquisitam scientiam, sed opinabilem & coniecturalem tantum notitiam tenere: Et quia manifestis certisque rationibus destituatur, cogi se non raro probabilibus duntaxat argumentis & coniecturis vti. Videre haec licet apud ipsum Aristotelem in secundo libro de Caelo textu 17. 4. 60. & 61. hoc si est, quis credet, Astrologis, quos solis luce clarius est nulla re comparandos esse maximis illis philosophis, quod est in coelo abstrusissimum, & iudicio summorum Philosophorum mortalibus incomprehensibile, veritatem dico retum omnium futurarum, esse liquidò cognitam explorateque perceptam?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
