# De magia 238

Benedict Pereira, De magia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/238

Hanc rationem Phauorinus philosophus apud Gellium lib. 14. cap. 1. paulò e. nucleatius, certè luculentius & elegantius tractat his verbis, Si Chaldaeorum isto modo coepta fieri obseruatio est, vt anim aduerteretur quo habitu, qua forma, quaquę positura stellarum aliquis nascen tur: tum deinceps ab ineunte vita, fortuna eius & mores & ingenium & circumstantia rerum negotiorumque, & ad postremum finis etiam vitae spectaretur, eaque omnia, vt vsu venerant, literis mandarentur: ac postea longis temporibus, cum ipse illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem caeteris quoque euentura existimarentur qui eodem illo tempore nati fuissent: Si isto, inquit, modo obseruan coeptum ceptum est, ex eaque obseruatione composita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere, dicant enim quot tandem annis, vel potius quot saeculis orbis hic obseruationis perfici quiuerit, Constare quippe inter Astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales dicerentur, finito propè & innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem ha bitu simul omnes vnde profectae sunt, regredi, vt neque vllus obseruationis tenor, neque memoria vlla, neque effigies litetarum tanto aeuo potuerint edurare, sic Phauorinus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
