# De magia 24

Benedict Pereira, De magia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/24

CAPVT III. An sit aliqua Magia naturalis. ICETiam vsus obtinuerit vt nomen Magiae ferè in malam partem accipiatur, pro ea nimirum arte quae opera & adminiculo daemonum res mirabiles vel facit vel facere simulat; & Magi vulgo dieantur qui ex commercio quod habent cum daemonibus, res stupendas efficiant veluti sunt praestigiatores, incantatores, Necromantici, & alij malefici homines: Attamen nec nomen Magiae absolutè & praecisè sumptum hoc significat, nec à principio sic fuit vsurpatum, sed vniuersè pro quadam facultate, per quam homines efficiebant res innsitatas & admirandas ratione quadam occulta, & aliis hominibus incognita. Sic generaliter sumpta Magia dupliciter diuidi potest: altera enim est naturalis, altera non naturalis. Naturalem voco, quo cognitione & applicatione quarundam singularium virtutum, quę sunt in rebus naturalib. quaeque latent ferè mottales, agentia & patientia suo loco & tempore, & sicut opus est inuicem componendo & temperando, effectus quosdam inusitatos & admirandos, & quorum ratio videtur incomprehensibilis, moliuntur. Magia autem non naturalis dicitur, quae etiam mira efficit, verumtamen non vtens viribus agentium naturalium, sed sola daemonum opera & ope.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
