Latin
LIBER TERTIVS. 241
Benedict Pereira, De magia 242
Unproofread scanNot analysed yet
Superioribus annis vidimus stellam nouam ante illud tempus nunquam in caelo visam, &iudicio Astrologorum in eodem loco, vbi stellae fixae lucent, positam: haec cum ad aliquod tempus conspicua fuisset, repentè tota ex aspectu nostro discessit &prorsus euanuit, hanc stellam necesse est vel in cęlo esse generatam &postea conuptam, idemque in aliis saepius euenire lon gis tamen temporum interuallis verisimile est: vel esse supra septem planetas alia sydera errantia quae proprios quidem meatus, sed nobis tamen ignotos habeant vel denique quas nos in octauo orbem stellas inertantes &infixas putamus, eas quoque proprios circuitus &motus agere, de quo addubitasse olim Hipparchum nobilissimum in astrologia virum, locuples auctor &testis est Plinius in cap. 26. libro: Hipparchus, inquit, nunquam satis laudatus nouam stellam &aliam in aeuo suo genitam deprehendit: eiusque motu qua die fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret, mouerenturque &eae quas putamus affixas. Quid quod permagni ad artem suam referre censent Astrologi, conuenientiam &discrepantiam quae est inter duos Zodiacos, alterum octaui alterum noni caeli, exploratam habete?