# De magia 242

Benedict Pereira, De magia, LIBER TERTIVS. 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/242

Superioribus annis vidimus stellam nouam ante illud tempus nunquam in caelo visam, & iudicio Astrologorum in eodem loco, vbi stellae fixae lucent, positam: haec cum ad aliquod tempus conspicua fuisset, repentè tota ex aspectu nostro discessit & prorsus euanuit, hanc stellam necesse est vel in cęlo esse generatam & postea conuptam, idemque in aliis saepius euenire lon gis tamen temporum interuallis verisimile est: vel esse supra septem planetas alia sydera errantia quae proprios quidem meatus, sed nobis tamen ignotos habeant vel denique quas nos in octauo orbem stellas inertantes & infixas putamus, eas quoque proprios circuitus & motus agere, de quo addubitasse olim Hipparchum nobilissimum in astrologia virum, locuples auctor & testis est Plinius in cap. 26. libro: Hipparchus, inquit, nunquam satis laudatus nouam stellam & aliam in aeuo suo genitam deprehendit: eiusque motu qua die fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret, mouerenturque & eae quas putamus affixas. Quid quod permagni ad artem suam referre censent Astrologi, conuenientiam & discrepantiam quae est inter duos Zodiacos, alterum octaui alterum noni caeli, exploratam habete?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
