Latin
LIBER TERTIVS. 241
Benedict Pereira, De magia 244
Unproofread scanNot analysed yet
Pro fitentur isti Astrologi se cuiusuis hominis euenta omnia pręnunciare posse, dummodo sibi ortus eius certum tempus pernotescat: ad eiusmodi tempus subtiliter, &propriè, ita nimirum vt opus esset Astrologo, ferè nescitur. Nam vt dicatur, exempli causa, Petrum esse natum vigesimo ab hinc anno, die Septembris vltimo, hora no ctis decima, vel ineunte vel media vel iam exeunte: at momentum illud, vel potius minimum illud tempus quo Petrus aluo matris fusus &in lucem editus est, nec obstetrix, nec parentes seu cognati, subtilissimè annotatum &perspectum habent: qua tamen temporis illius subtilissima ob seruatione &cognitione, ad diuinandum eget Astrologus. Non possum facere, vt adscribere hoc loco praetermittam verba Basilii quibus psa hęc ratio quam nos strictim attigimus latius ab eo explicatur &acrius vrgetur. Sic enim ille homil. 6. super. Genesim scriptum reliquit, Genethliacae artis inuentores cum in temporis amplo spatio complures figuras suam ipsorum scientiam fugere percepissent, in angustum admodum temporis contraxere mensuras, vt minutissimo quoque &subitaneo articulo, quale est quod Apostolus dicit: In momento temporis, in ictu oculi, plurimum differentiae sit inter natiuitatem &natiuitatem.