# De magia 245

Benedict Pereira, De magia, LIBER TERTIVS. 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/245

Vt is qui dem qui hoc in momento genitus est, futurus sit Rex ciuitatum, populorumque princeps, locupletissimus, praepotens: Is autem qui natus est temporis sequentis momento, pauper quidam sit futurus, aut mendicus circulator, vel praestigiator, ex ostiis ostia permutans quotidiani consequendi causa victus, quamobrem eo orbe qui signifer appellatur duodecim in partes diuiso, cum in triginta dierum spatio partem Sol eius globi transeat duodecimam quem inerrantem appellant, triginta in portiones singulas illas duodecim partes secuerint, tum singulis portionibus illis in sexaginta minuta diuisis, minuta haec singula rursum in alia sexaginta modo simili diuisere. Posito igitur enixu eorum qui in lucem eduntur, videamus, obsecro, si hanc exactissimam temporis diuisionem Auctores hi sibi valeant conseruare. Nam simul atque editus pusio est, mas an femel la sit, obstetrix explorat: tum vagitum expectat infantis, nimirum indicium vitae eius qui natus recens est. Quot hoc tempore vis sexagesima pręteriisse minuta? dicit obstetrix deinde Chaldaeo partum qui editus est: quot minutissima momenta vis interea dum obstetrix loquitur praetercurrisse? praesertim si fortè fortuna fuerit non in conclaui mulierum Chaldaeus ille praesens, sed in aedium atrio, aut vestibulo, tempus horamque reponens.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
