Latin
LIBER TERTIVS. 241
Benedict Pereira, De magia 247
Unproofread scanNot analysed yet
Quę cum ita sint, si fieri non potest vt tempus illud exactissi mè quisquam attingat, variationeque vel breuissimi temporis fit vt tota via penitus aberretur, deridendi profectò non mediocriter esse videntur, tam ii, qui studio huius indulserunt artis, quam in ratione rerum nusquam esse constat, quam illi qui hiantes ab illorum ore pendent intenti: perinde quasi omnia illi scire possint quae ipsis sunt euentura. Hactenus sunt quae Basilius eo loco aduersus Astrologos disputat.