Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 248
Unproofread scanNot analysed yet
Vera est &trita est in scho lis illa Philosophorum sententia, sicut res se habet ad esse, ita quoque se habet ad cognitionem, hoc est, propter quas causas quęque res fit &est, per eas cognosci debet, si quidem perfectam eius rei scientiam adipisci volumus, ad generationem autem fu turorum effectuum particularium, non modo concurrit caelum sed etiam causa particularis: est enim caelum causa vniuersalis, quo sit vt eius vis &efficientia sit etiam vniuersalis &indeterminata ad producendum quoslibet effectus particulares: determinatur autem vis cęli per causas par ticulares, quamobrem verissimum est illud quod dixit Aristoteles, Sol &homo ge nerant hominem, quin effectus particularis, licet quod attinet ad eorum effectionem &conseruationem, maximè pendeant ex causis vniuersalibus, tamen quod pertinet ad propriam cuiusque eorum natu ram &ad naturales proprietates, tam specificas quam indiuiduales, magis particularem causam aemulantur atque imitantur.