# De magia 248

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/248

Vera est & trita est in scho lis illa Philosophorum sententia, sicut res se habet ad esse, ita quoque se habet ad cognitionem, hoc est, propter quas causas quęque res fit & est, per eas cognosci debet, si quidem perfectam eius rei scientiam adipisci volumus, ad generationem autem fu turorum effectuum particularium, non modo concurrit caelum sed etiam causa particularis: est enim caelum causa vniuersalis, quo sit vt eius vis & efficientia sit etiam vniuersalis & indeterminata ad producendum quoslibet effectus particulares: determinatur autem vis cęli per causas par ticulares, quamobrem verissimum est illud quod dixit Aristoteles, Sol & homo ge nerant hominem, quin effectus particularis, licet quod attinet ad eorum effectionem & conseruationem, maximè pendeant ex causis vniuersalibus, tamen quod pertinet ad propriam cuiusque eorum natu ram & ad naturales proprietates, tam specificas quam indiuiduales, magis particularem causam aemulantur atque imitantur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
