# De magia 249

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/249

12 Praeter causas caelestes, necessariam esse notitiam causarum particularium ad praenoscendos earum effectus. Sicut ad generatioCum igitur praeter causas caelestes, ad nem rerum producendos effectus futuros opus sit et futurarum iam causa particulari efficiente, & materia non tantum ido nec praeparata, quorum si desit alteruconcurrit trum, prorsus nullus futurus est effectus, calum. ex his necessariò concluditur, ad praenotionem futurorum effectuum, caelestium causarum notitiam non esse satis. Atque hoc etiam quotidianis & manifestis experimentis constat, cernimus enim agricolas eodem tempore & sub eodem siderum aspectu varia seminum genera in terram iacere, ex quibus tamen diuersa nascuntur: quae sanè diuersitas non ad causas caelestes, sed ad diuersas tantum species & vi res seminum referri potest. Ad hanc eandem sententiam, in libro secundo de Genesi ad literam, cap. 17. ita scribit Augustinus: Cum multa corpora diuersorum generum, vel animantium, vel herbarum & arbustorum, vno simul puncto temporis seminentur, vnoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tan tum diuersis sed etiam iisdem terrarum locis, tantae sunt varietates in progressibus, in actibus, & passionibus eorum, vt verè isti (sicut dicitur) perdant sidera, si ista con siderent. Quid autem infulsius & hebetius, quam cum istis rebus conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiiciendos fatalem stellarum pertinere rationem?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
