# De magia 250

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/250

sic Augustinus: cuius extremum dictum paulò vberius tractat apud Gellium libro 14. capite primo. Phauorinus: Si vitae, inquit, mortisque hominem terumque humanarum omnium tempus & ratio, & cau sa in cęlo, & apud stellas foret, quid de mu scis aut vermiculis aut echinis, multisque aliis minutissimis terrae marisque animatibus dicerent? an ista quoque iisdem qui bus homines legibus nascerentur, iisdemque itidem extinguerentur? vt aut ranunculis quoque & culicibus nascendi fata sint de caelestium syderum motibus attributa, aut si id non putarent; nulla ratio videretur cur ea syderum vis in hominibus valeret, si deficeret in caeteris. 13. De simili ortu & dißimilibus euentis Geminorum. Secunda ratio. Si vera esset istiusmodi Astrologorum doctrina, necesse esset gemi nos qui vno tempore concepti & nati sunt simillimos omninò fore: quod falsum esse satis perspicuum est, nam vt caeteram eorum dissimilitudinem taceam, euenit non nunquam vt alter sit mas, alter verò semina.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
