# De magia 254

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/254

Missos nunc facio Geminos, quorum interruptus partus aliquam praebuit latebram Astrologis, consideremus in praesentia quamplurimos prorsus eodem tempore, & in eadem regione, eodemque syderum aspectu & positura, ex diuersis tamen parentibus progeneratos: de istis non potest Astrologus ex obseruatione syderum, non eadem euenta praenunciare, cum simul concepti & nati fuerint. & sub eadem constellauone. At longè secus esse, quotidiana demonstrat experientia, quam multi enim toto orbe simul & generantur in vtero, & in lucem eduntur, quorum deinde maxima est ingeniorum, studiorum, morum, religionis, casuum, denique vitae ac mortis euentorum dissimilitudo? Omnium Romanorum qui Cannensi pugna quamplurimi caesi sunt ab Annibale, idem fuit vitae exitus & interitus: quis autem existimet, eodem illos omnes stellarum aspectu, posituque fuisse natos? Idem dico de tot millibus Turcarum qui nauali pugna ab hinc octo & decem annos, memorabili ad immortalitatem victoria, à Christiana classe profligati, & internecione deleti sunt: quorum omnium eandem fuisse rationem ortus, eandemque in generatione eorum viguisse coeli constellationem, stultum est dicere. An quo tempore natus est Hometus, Hippocrates, Aristoteles, & Alexander Magnus, non eodem quoque alios complures natos esse putabimus? at quis, illorum similis adhuc extitit? Phauorinus sic argumentationem hanc contexebat, Quàm multi homines vtriusque sexus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
