# De magia 255

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/255

O mnium aetatum diuersis stellarum moti bus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longè distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris, aut labentibus tectis, aut oppidorum expugnationibus, aut eadem in naui fluctu obruti, eodemque genere mortis, eodemque ictu tem poris intereunt? Quod scilicet nunquam euenerit, si momenta nascendi singulis attributa, suas vnumquodque leges haberent. Quod si quaedam in hominum morte atque vita etiam diuersis temporibus editorum, per stellarum pares quosdam postea conuentus, paria nonnulla & consimilia posse dicuntur obtingere; cur non aliquando possint omnia quoque paria vsu venire, vt existant per huiuscemodi stellatum concursiones & similitudines, Socrates simul & Antisthenes, & Platones multi, genere, forma, ingenio, moribus, vita omni & morte pari? quod nequaquam, inquit, prorsus fieri potest. Non igitur hac causa Chaldaei probè vti queunt aduersus hominum impares ortus, interitus pares. Haec Phauorinus. §. 14. Pulcherrima disputatio. Bardesanis aduersus Astrologos.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
