Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 261
Unproofread scanNot analysed yet
sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, &miseris Spiritum sanctum tuum de altißimis? Ex coelo autem, futura quae pendent ex voluntate hominis non possunt cognosci; tum quia coelum est, causa vniuersalis, quare futuri effectus particulares non nisi vniuersaliter &indeterminatè in coelo contineri &cognosci possunt: tum etiam quia coelum est causa corporalis &materialis, quare animus noster qui per se incorporeus &expers materiae est liberque in agendo, coeli efficientiae ac operationi directè &necessariò minimè subiacebit. Voluntas porrò humana quae ex proxima causa humanatum actionum, respectu futurorum quae ex ipsa proficisci debent, per se indifferens &indeterminata est: multa enim acturi sumus, de quibus nihil dum cogitauimus, nedum deliberauimus: quomodo igitur causa indeterminata &indifferens potest definitam certamque futuri effectus cognitionem parere?