# De magia 261

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/261

sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, & miseris Spiritum sanctum tuum de altißimis? Ex coelo autem, futura quae pendent ex voluntate hominis non possunt cognosci; tum quia coelum est, causa vniuersalis, quare futuri effectus particulares non nisi vniuersaliter & indeterminatè in coelo contineri & cognosci possunt: tum etiam quia coelum est causa corporalis & materialis, quare animus noster qui per se incorporeus & expers materiae est liberque in agendo, coeli efficientiae ac operationi directè & necessariò minimè subiacebit. Voluntas porrò humana quae ex proxima causa humanatum actionum, respectu futurorum quae ex ipsa proficisci debent, per se indifferens & indeterminata est: multa enim acturi sumus, de quibus nihil dum cogitauimus, nedum deliberauimus: quomodo igitur causa indeterminata & indifferens potest definitam certamque futuri effectus cognitionem parere?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
